monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60 > csg899.29 > bsbClm14439.3 > bkeCod.16.115v > habCod.Guelf.81Weiss..57 > bkeCod.16.184r > sectio 2 > csg75.840 > A > bnf15046.181 > sectio 12 > sectio 49 > sectio 13 > hlw17.223 > salCod.Sal.X,16.313 > bnf8040.70 > bnf6387.63 > bnf17416.343 > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 88
Unde, o virginitas, quae de ignea accensione consistis, robustissimum germen quod de stella maris emicans omnem spurcitiam turpitudinis contra saevissima iacula diaboli semper dimicans conculcat, gaude in coelesti harmonia, in spe consortii angelorum. Quomodo? Spiritus sanctus symphonizat in tabernaculo virginitatis; quoniam ipsa Verbum Dei semper ruminat, quomodo possit Christum amplexari cum omni devotione ardens in eius amore, hoc habens in oblivione quod in concupiscentia carnis in ardore incendii fragile in homine est, uni viro quem nunquam peccatum tetigit adhaerens, cui et sine omni concupiscentia carnis coniuncta est, semper cum illo florens in gaudio regalium nuptiarum.